- SILIUS
- I.SILIUSVidentur Silii a Silo quodam, i. e. aduncum nasum habente, nomen sortiti. Fuit horum familia plebeia quidem primo, postea vero nobilis et honorata, maxime circa Augusti tempora, cum etiam ad Consulatum ascendit: nam antea quaesturis, et praeturis contenta substitit.II.SILIUSpraenomine Caius, amicus Germanici, ingentis exercitûs septem per annos moderator, partisque apud Germaniam triumphalibus, Sacroviriani belli victor, instinctu Seiani subversus est, immissô Varrone Consule; qui paternas inimicitias obtendens odiis Seiani per dedecus suum gratisicabatur. Igitur victoria per avaritiam foedata, et uxor Sosia arguebantur, nec dubie re petundarum criminibus haerebant: sed cuncta quaestione maiestatis exercita, et Silius, imminentem damnationem voluntariô fine praevertit: Saevitum tamen in bona. Tacit. l. 4. Annal. c. 19. Vide et Caius.III.SILIUSpraenomine Titus, in legione 7. C. Iulii Caesaris tribunus, a P. Crasso Andibus hiemante frumenti commeatusque petendi causâ in Venetos missus et ibidem reternus, Caes. l. 3. Comm. c. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.